LIBER PRIMVS

1.1. Necessarius ad disciplinam bonus1271omnibus sermo, plenus prudentiae, et mens rationi intenta praecurrit uirtutibus, passiones coercet; docibilis enim uirtus. Denique studio et discendo quaeritur, dissimulando amittitur. Alioquin nisi sermo bonus necessarius esset ad correctionem, numquam lex diceret: Non adulterabis. Sed quia nudus sermo ad monendum utilis, ad persuadendum infirmus est, ideo adhibenda est rationis rectae consideratio, ut quod sermo bonus praescripserit, ratio Plenius tractata persuadeat. Non enim seruili ad oboediendum constringimur necessitate, sed uoluntate arbitra, siue ad uirtutem propendimus, siue ad culpam inclinamur. Et ideo nos aut liber affectus ad errorem trahit aut uoluntas reuocat rationem secuta. Passio autem grauissima culpae concupiscentia, quam ratio emollit et conprimit. Emollire enim potest, eradicare non potest, quoniam animus qui est rationis capax suarum passionum non dominus1272, sed repressor. Neque enim fieri potest ut facilis ad iracundiam non irascatur, sed ut ratione se temperet, indignationem cohibeat, a puniendo se reuocet, sicut et propheta nos docet dicens: Irascimini et nolite peccare. Concessit quod naturae est, negauit quod culpae est.

2. Omnis itaque1273… ex aliis, non ex se originem sumit ideoque secunda est. Nam aut de naturalibus suscipitur aut de utilibus. Itaque aut naturalia temperat, aut utilitatis adsertor est. Denique non alicui1274excidit concupiscentiam, sed facit ne concupiscentiae seruiamus. Quis enim tantus ut corporalem motum possit auferre nisi solus ille qui potuit de